FASTI ROMANI

Monday, July 18, 2011

a.d. XV Kalendas Sextiles anno A.U.C. MMDCCLXIV (P. Ullerio C. Equitio coss.)

Ecce latifundium pecoris!

     In pictura est latifundium pecoris, id est magnus fundus in quo sunt multi boves. Hoc latifundium est situm trans fossam, de qua heri scripsi. Boves sunt pulcri. Conabor invenire meliores picturas . . . 
     Romani antiqui habebant latifundia. Et habebant pecora, nam verbum "pecunia" de "pecore" venit. Etiam in deserto, sunt latifundia pecorum. 

     Nomen oppido (in quo habitamus) prope Phoenicem est Anglice "Laveen," sed Latine dico "Lavinia," sicut oppidum Aeneae in Italia. Latifundium quoque est in Lavinia. 

No comments:

Post a Comment