FASTI ROMANI

Thursday, July 14, 2011

Pridie Idus Quintiles anno A.U.C. MMDCCLXIV (P. Ullerio C. Equitio coss.)

Ego, Gaius Tullius Valerianus Germanicus, uxorque mea, Gaia Valeria Pulchra, ab urbe Providentia (quae in civitate Insula Rhodensi apud Provinciam Novam Britanniam sita est) nuper migravimus ad urbem Phoenicem (quae in civitate Arizona apud Provinciam Americam Austroccidentalem sita est). Nunc habitamus prope amicos Novos Romanos nostros - L. Cornelium Sullam Felicem, Q. Caecilium Metellum Pium Postumianum, atque Statiam Corneliam Valerianam Iulianam Aeterniam. Quoque cum nova cive, nomine L. Decia Flora, convenimus. Sunt multi Romani in civitate Arizona. Sic hanc ephemeridem scribere incipio - de Arizona, quae est domus Romanorum.

No comments:

Post a Comment